monumenta.ch > Ordericus Vitalis > sectio 1 > sectio 30 > sectio 37 > sectio 6 > CAPUT XXXIV. > 9 > sectio 12 > sectio 7 > CAPUT LII. > sectio 124 > sectio 32 > csg75.769 > CAPUT VII. > sectio 52 > . . . > sectio 46 > ... > CAPUT XXX. > sectio 34 > sectio 19 > sectio 4 > sectio 13 > 17
Cassianus, Collationes, 3, 23, XVI. Quid sit corpus peccati et mortis. <<<     >>> XVIII. Etiam iustos et sanctos sine peccato non esse.

CAPUT XVII. Quod sancti omnes veraciter immundos se et peccatores esse confessi sunt. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW APPARATUS

1 Et idcirco quotidianis suspiriis sancti omnes pro hac substantiae suae fragilitate compuncti, dum cogitationum varietates et conscientiae suae latebras ac penetralia perscrutantur, suppliciter clamant: Non intres in iudicium cum servo tuo, quia non iustificabitur in conspectu tuo omnis vivens. Et illud: Quis gloriabitur castum habere cor, aut quis fiduciam habebit se mundum esse a peccato? Et iterum: Non est iustus homo in terra qui faciat bonum et non peccet. Et ita infirmam hominum imperfectamque iustitiam ac misericordia Dei semper indignam esse senserunt, ut unus ex his, cuius iniquitates et peccata Deus misso de altari ignito verbi sui carbone purgavit, post illam mirificam contemplationem Dei, post intuitum sublimium seraphim et revelationem sacramentorum coelestium, dicat: Vae mihi, quia vir pollutus labiis ego sum, et in medio populi polluta labia habentis ego habito (Isaiae VI). Qui, sicut arbitror, labiorum suorum immunditiam nec tunc quidem fortasse sensisset, nisi veram perfectionis et integram puritatem contemplatione Dei meruisset agnoscere, cuius intuitu pollutionem suam sibi ante incognitam repente cognovit.
2 Cum enim ait, Vae mihi quia vir pollutus labiis ego sum, de suorum hoc labiorum, non de populi pollutione, confessum, id quod sequitur manifestat: Et in medio populi polluta labia habentis ego habito. Sed etiam cum orans peccatorum quasi universalium immunditiam confitetur, non iniquorum tantum, sed etiam iustorum plebem generali supplicatione complectitur dicens, Ecce tu iratus es et nos peccavimus, in ipsis fuimus semper et salvabimur, facti sumus ut immundus omnes nos; tamquam pannus menstruatae, universae iustitiae nostrae (Isaiae LXIV). Rogo quid evidentius hac potest esse sententia, qua non unam tantum, sed universas iustitias nostras propheta complexus, et circumspiciens omnia quae vel immunda vel horrenda iudicantur, quia nihil in hominum conversatione sordidius neque impurius potuit reperire, panno menstruatae eas comparare maluit?